- TEMPLUM Hierosolymitanum
- TEMPLUM Hierosolymitanuma Salomone Rege sapientissimo in monte Moriia exstructum, describitur 1. Reg. c. 6. etc Hoc cum dedicaret Salomon, nubes et gloria Domini implevit illud, ignisqueve e caelo mislus sacrificia in eo oblata devoravit, 1. Reg. c. 8.v. 10. 11. Introitus eius, contra ac nunc moris est, ad Solis Ortum; posteriora vero eius ad Occidentem respiciebant: unde hîc Sacerdotes, una cum reliquis Iudaeis, ad Occidentem versusorabant, Deique cultum peragebant: dones Regum populique impietate, spurcitiis idolorum aliquoties profanaretur: Tum factum, ut anno 441. a prima sui fundatione, per Nabuchodonosorem, Babyloniae Regem, in cineres redigeretur, sicque 70. ann. maneret desolarum. Dein illustris Iudaeorum Dux Zorobabel, eodem in monte annis 46. templum magnifice restauravit, quod licet magnae quoque per universum mundum aestimationis esset, ad gloriam tamen prioris minime accedebat. Hoc post ann. 354. ab Antiocho Epiphane spoliatum, ac idolis pollutum, tertiô contaminationis annô, Iudas Maccabaens purgavit, ac ne iterum gentibus in praedam cederet, in modum castri fortissimi munivit, in quo a 120000. hostium diu obsesslus non poterat expugnari. Centesimô annô fere post, a. M. Pompeio occupatum, atque in eo 12000. Iudaeorum interfecta sunt. Neque vero victor, qui usque ad Sancta Sanctorum ingreslus cuncta ibi ex auro fulgentia, et in sacrae pecuniae thesauris 2000. talenta vidit, eorum quidquam attigit, quin potius postridie, aedituum templum purgare, et legitima ac sollennia sacrificia celebrare mandavit. Hoc ipsum postea relapsum Herodes Ascalonita annis 9. sumptuose reparavit, mox CHRISTUS, praefentiâ, doctrinâ ac miraculis sanctificavit, priorique, illô magnificentissimô longe gloriosius reddidit. Sed postquam Dominum hunc gloriae crucifixislent Iudaei, totiusque proin gentis excidium immineret, annô a fundatione sui sub Zorobabele 580. per Titi Caesaris milites, post dubium cruentumque conflictum, expugnatum, tantaque circum altare holocausti Iudaeorum caedes facta est, ut per gradus templi, torrentis instar, interfectorum sanguis proflueret. Ipsum, in primo proelii furore, per militem quendam, Caesare invitô, face incensum, sicque hoc non Iudaeae modo, sed totius Orbis praelustre Ornamentum concrematum est, die 10. Augusti quô mense et die primum quoque conflagraverat. Post annos dein 65. Iudaeis denuo rebellantibus, et eôdem hôc locô templum restituere volentibus, Aelius Adrianus Imperator quinquaginta octo myriades eorum unô die interfecit, et residuis Hierosolymorum aedificiis prorsus destructis, montem Moriah, multum complanvit, atque rudera sabulumque eius in vallem Iosaphat ac torrentem Cedron proiecit, ne urbs montis et templi praesidiô confisa, iugum denuo excuteret. Imperator postea, Iulianus Apostata, post an. 227. ut Christi Oraculum de Templi ruina eluderet, datâ Iudaeis ex publico aerario pecuniâ, mandavit eis Templum de integro restaurare, ibique iuxta Mosis legem sacris defungi. Quod cum magnâ alacritate molirentur, apertisque et purgatis iam fundamentis, aedificationem inchoaturi essent, nocte praecedente vehemens procellosae tempestatis ventus calcem, gypsum ac materiam longe lateque dispersit. Insuper terrae motus ingens universa veterum Templi fundamentorum saxa excussit, ac dissipavit, permultis Iudaeorum oppressis: qui cum ne sic quidem inceptô desisterent, postridie ignis celô emissus, flammaque e templi fundamentis erumpens, plures eorum quam antea consumpsit, malleis, securibus, serris, ligonibus, omnibusque aliis opificum instrumentis, incineres illô die redactis. Sic tandem Iudaeis ab opere repulsis, Christiani eôdem fere locô, opere rotundô et Graecô labore amplum et praealtum Templum erexerunt, quod per aliquot saecula Patriarchali Cathedrâ decoratum, tandem a Saracenis occupatum, ac spurcô Muhammedis cultu annis 463 contaminatum est. idem postea A. C. 1098. a Christianis duce Godefridô Bullionaeô expugnarum, 10000. Saracenotum sanguine restagnavit, utctorque Canonicorum Collegium ibi instituit. Verum denuo, per Christianorum dissidia, Saracenis cessit, qui in eius summitate dimidiae lunae formâ collocatâ; in atriorum loco ficus et et olivas plantare coeperunt. Idem a Turcis nunc possessum detestabili Muhammedis cultu polluitur, eiusque ingressu penitus Christiani arcentur. Colitur autem a Turcis tantâ religione, ut ad rupem parvam, ferrô undique cancellatam, de qua, in medio Fani sita, mira fabulantur, nulli Saracenorum vel Infidelium appropinquare liceat. Non procul hinc Aegyptiorum Sultanus, saeculô praeteritô novum aedificavit Templum, fice Muschkeam, in qua 88. lampades continuo ardent. Vide Adam. pryelium, in admir. Sinae et Europae c. 14. et supra in voce Hierosolyma. Addo hîc quod aeras secundi Templi decenniô maior, quam prioris fuisse creditut, secundum nonnullos. Tertium nunc exspectant Iudaei, iuxta Ezechielis typum c. 40. et seqq. quod sub Messia Rege exstruendum sit: sed vanâ et mendaci spe. Cum Messias ad secundum et ad Zionem, venite debuerit, Hagg. c. 2. v. 8. et Psalmo 132. v. 17. Templum vero Ezechielis, non in Zione, sed alio longe situ, ponatur, Ezechiel. c. 40. v. 2. et c. 45. v. 1--9. etc. 48. v. 8. tandemque multa alia illi adscribantur, quae iuxta literam intelligi nequeunt, vide c. 47. v. 1, 7, 8, 9, 12. ut, quamquam ad templum Zorobabelis breviter tunc exstruendum in quibusdam spectaverit: praecipue tamen secuturam olim sub Novo Test. Hierosolymae novae seu Ecclesiae faciem acstatum adumbraverit. Templo Hierosolymitano aemulam molem exstruxêre Iudaei segregres, primo in monte Garizim, in Samaria, auctore Manasse, fratre Iaddi Pontificis Max. quod dissidium inter Iudaeos et Samaritanos non parum adauxit: Ioh. c. 4. v. 20. Patres in monte hoc adoraverum: et vos dicitis, quod Hierosolymit sit locus, ubi oporteat adorare. Verum hoc, cum 100. annos sterisset, ab Hircano dirutum est. Praeter id et alia Templa in Aegypto exstructa sunt. Unum ab Onia, Simconis Iusti filio minote; in praefectura Heliopolitana: quae quia sub Alexandria erat, aliquando illud Alexandrinum reperitur nuncupatum. Alterum ab Onia, filio Oniae III. Pontificis M. sub Antiocho Epiphane et Ptolemaeo Philometore, Leontopoli: Quorum prius stetit annis 343. tandemque sub Vespasiano clausum est; posterius annis 200. Tuebaritur autem hi apostasiam suam oraculô Esaiae c. 19.v. 19. Illo die erit altare Iehovae in medio terrae Aegypti; et lapis erectus apud terminum eius Iehavae. Nec in Aegypto quoque solum, sed et in Phoenice, alibique, Fana et Sanctuaria sua posuisse Iudaeorum quosdam legimus. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Part. 1. l. 4. c. 15. ubi de Templo, et supra Templi Mons.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.